MEDIASTINI

MEDIASTINI
MEDIASTINI
dicti sunt apud Romanos, qui nulli certo ministerio deservientes, adeoque nec inter ordinarios, nec inter vicarios certam quandam Servorum differentiam constituentes, locum pene infimum servitutis tenebant: sordidioris operae Senecae vocati. Quamvis aliter Porphyrio l. 15. §. 44. ff. de iniur. et Acron, in hunc Horatii versum, l. 1. Ep. 14.
Tu Mediastinus tacita prece rura petebas;
Ubi Mediastinum accipiunt mediae civitatis incolam, et in balneatoris officio intelligi posse Mediastinum putant, sicut et Priscianus, quod in medio balnei stare foleant. Restius Nonius Mediastinos pro balneatoribus, itemque pro ministris et curatoribus aedium accipit, quod in medio sient, ut ministrent omnibus: sicut in navibus Mesonautae. At in agro Mediastini sunt, qui abiectissima quaeque munia inter servos obeunt, vide Ulpianum L. citatâ, et l. ult. ff. de oper. servor. Cicer. in Catil. Columellam de R. R. l. 1. c. 9. Tit, Popmam de operis Servorum: ubi inter Mediastinos vult reterri, Hostiarios, Scoparios, Peniculos, Unctores, Focarios, Fornacarios, Balneatores et his similes. Laur. Pignorio l. de Servis Mediastini, fuêre Aliptae et Unctores, ministri balneares. Nam, quod Iuvenal. cecinit Sat. 7. v. 4. de Poetis eô desperationis adactis, ut
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Tentarent;
Veteres glossae de Mediastinis et Pistoribus interpretantur. Plin. l. 29. c. 1. Nec fuit postea quaestûs modus: quoniam Prodicus Selymbriae natus, discipulus eius, instituens quam vocant Iatralepticen, reunctoribus quoque Medicorum et Mediastinis vectial invenit. Hinc vetur Inscr. Romae. Diis, Manibus. S. tito. Flavio. Oleno. Servo. et Procurat. Balnei. T. Flavi. Aucuct. Mediastino. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Cavum mediastini serosum — serozinė tarpusienio ertmė statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Cavum mediastini serosum ryšiai: platesnis terminas – užpakalinis tarpusienis …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Cavum mediastini serosum — tarpusienio serozinė ertmė statusas T sritis gyvūnų raida, augimas, ontogenezė, embriologija atitikmenys: lot. Cavum mediastini serosum ryšiai: platesnis terminas – taukinės maišelis …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Recessus mediastini — tarpusienio kišenė statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Recessus mediastini ryšiai: platesnis terminas – užpakalinis tarpusienis …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • МЕДИАСТИНЫ —    • Mediastĩni,          см. Servi, Сервы, 6 …   Реальный словарь классических древностей

  • Средостение — I Средостение (mediastinum) часть грудной полости, ограниченная спереди грудиной, сзади позвоночником. Покрыто внутригрудной фасцией, по бокам медиастинальной плеврой. Сверху границей С. является верхняя апертура грудной клетки, снизу диафрагма.… …   Медицинская энциклопедия

  • AQUARII vel AQUARIOLI — dicebantur olim ministri Lenonum seu meretricum, qui in domo lenonia meretricibus ad lavandum aquas aggererent, vel eas lavantes aquâ perfunderent, ut mediastini solebant in balneis, quos Graeci περιχύτας aut παραχύτας vocavêre. Spartian. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • средостение верхнее — (m. superius, PNA; cavum mediastinale superius, BNA; pars cranialis mediastini, JNA) часть С., расположенная выше корней легких; содержит вилочковую железу или замещающую ее жировую ткань, восходящую аорту и дугу аорты с ее ветвями, плечеголовные …   Большой медицинский словарь

  • средостение заднее — 1) (m. postcrius, PNA) часть нижнего С., расположенная между задней поверхностью перикарда и позвоночником; содержит нижний отдел пищевода, нисходящую аорту, непарную и полунепарную вены, грудкой проток, лимфатические узлы, нервные сплетения,… …   Большой медицинский словарь

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”